monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 115
{XXI} et Hercules coactus usus eorum videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromaten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae nomine omnia exquirentis. nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne tricenis quidem diebus, non erit dubium.